monumenta.ch > Plinius > sectio 125

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 125
{XXXVIII} accipiter decoctus in rosaceo efficacissimus ad inunctiones omnium vitiorum putatur, item fimi eius cinis cum Attico melle. laudatur et milui iocur, fimum columbarum ex aceto ad aegilopia, similiter ad albugines et cicatrices, fel anserinum, sanguis anatum contusis oculis ita, ut postea oesypo et melle inunguantur, fel perdicum cum mellis aequo pondere, per se vero ad claritatem. ex Hippocratis putant auctoritate adici, quod in argentea pyxide id servari iubent.